monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 8
Ceterae honestos invenerunt sibi viros; haec talem habet, quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et, ut domina nuberet, conserva de cellula eiecta est. Nullum in tyranno maius scelus fuit, quam quod tibi libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non violavit, violet quantum volet. iste vero +ut dices+ iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est: si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem, similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia, in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.